Evangelium Secundum Lucam*

Caput 22: Versus 31

Ait autem Dominus.Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari.Ecce Satanas,etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem aestibus anhelat malitiae. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.
(* Traductions européennes)